# De quadrupedibus digitatis 58

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN CIBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/58

Leaena Bononiensibus donata: debemus aspernari quoniàm facultati cosmeticę famulatur, exsiccatum enim, & cum vnguento rosaceo permixtum mendas faciei, & aliarum partium emendat; verùm in vino non est propinandum, vt amotauit Albertus; quoniàm homines abstemios redderet Prędictis addamus laminam auri, in qua insculpta sit figura leonis, Sole versante in leone, & Luna non aspiciente sextam domum, regioni renum appositam ad mentem Vveckerii dolorem lenire, & intemperiem auferre. Nos autem haec ad ineptias referenda esse arbitramur, quia auri lamina sine vlla figura, vel leonis, vel aliorum animantium regioni renum imposita partes illas roborat, & dolores sedat, vt quotidiana docet experientia. Risu quoquè explodenda est opinio Mizaldi, qui scripsit imaginem Herculis leonem suffocantis anulo inclusam colicis, vel vt alij legunt, cholericis mederi.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
