# De quadrupedibus digitatis 593-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, LOCVS CIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/593-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/593-2

LOCVS CIBVS. NFlandria, & Germania ranae passim reperiuntur, in Anglia verò, Gesne ro teste, v iridi colore praeditae non conspiciuntur. Immò cuiuscunqu è coloris sint, illic non eduntur. Totam etiam Italiam ranae incolunt; sed maior earum copia in Longobardia, & in territorio Bononiensi stabulatur, vt Scappius in opere de re cibaria optimè animaduertit. Verùm Bel lib. 2. obserlonius tradidit, quòd in locis humilibus, & irriguis Aegypti tanta est ranarum frequen tia, vt, nisi à ciconijs illuc aduolantibus vorarentur, omnia ferè loca ijs scaterent. Hac de causa Aegyptij ciconias magni faciunt. In Cyrenaicis locis, vt annotat Porta, multae ranae, sed mutae versantur, quemadmodum, & in Seripho Insula, quocirca Iucolib. 2. Phyt. lae cap. 4. lae gloriantur id munere Persei factum fuisse, qui cum capite Medusae rediens, longoqe A itinere fessus prope lacum cubans, à somno capiendo ranarum strepitù cum impediretur, Iouem rogauit, vt coaxantes bestias interpellaret. Udeoquè precatione exaudita, ranae Seriphiae perpetui silentij condemnatae fuerunt. Theophrastus autem id tanquam fabulam explodens harum ranarum silentium aquarum frigiditati assignauit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
