Latin
ET CAPIENDI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 595-2
Unproofread scanNot analysed yet
ET CAPIENDI ANIATHIA ἀιιιοηινυειν. RATIO. Iuersa animalia agresti odio ranae prosequuntur, in primis aues, nempè ciconigs, quoniam ab illis deuorantur, iuxta illud. Candida, &obstreperis inuisa ciconia ranis: Cycnum quoque abominantur; nam Michael Glyca scribit hanc auem esu ranarum ab affectione quadam sibi interdum molesta liberari. Buteo etiam ex Aristotele, &Oppiano, ranis inuisus esse perhibetur. Amplius à nonnullis quadrupedibus ranae acerbissimo odio dissehtiunt, nimirum à salamandris, cum quibus, ex Textore, saepissimè praeliantur. Immò odio habent mustelas rusticas, quas putorios vocant, siquidem aliquando plures ranae in cauis arborum à praedictis, belluis congestae inueniuntur. Caeterum in odium anguillarum, sed potissimum lucij piscis adducuntur, cum ipsis infensissimus hostis esse feratur. Iuxta illud Ausonij. cultor Sta gnonum querulis vis infestissima ranis, Lucius, obscuras vlua, caenoque lacunas, Obsidet. Hydrus Dioscoridis, seu Chersydrus Nicandri anguis quidam est, quem latini natricem