# De quadrupedibus digitatis 595

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, LOCVS CIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/595
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/595

Addidit etiam semestri spatio eas in limum resoluis ex quo denuò, accedente Vere renascuntur. Huic Plinianę opinioni in primis experientia refragatur, siquidem illę carnes nigrę caudatę non sunt ramarum faetus; cum ranę ab ouis verno tempore excluda itur; quemadmodum Rondelerius in libro de Palustribus optimè, & ele ganter docuit: Deinde non est veritati consonum, quod semestri spatio pereant, cum in aquis calidioribus tàm hyemè, quam aestate, ranę versentur, vt paulo ante exaratum fuit. Pręterquamquod, accedente Vere, non modo recentes ranarum faetus, sed etiam veteres ranae natantes conspiciuntur; quara veritas Plinij ad generationem ranae temporariae se extendero videtur, quae ex putredine cito orta, postbreue temporis spatium, interit. Itaque ranae pariunt, & educant in sicco, quapropter circa ripas stagnorum, & paludum oua continuò veluti filo sibi inuicen cohaerentia effundunt, quae intuentibus, ex Bellonio, nigrae carnes veluti minutim concisę videntur; Ex quibus postmodum gyrini seu ranunculi emittuntur: haec oua Vulgus, & Chymistae sperma tanarum perperam appellant. ivi

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
