Latin
PHRENOSCHEMATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 598
Unproofread scanNot analysed yet
PHRENOSCHEMATA, &Symbola. Vidam ingenij acumine praeditus contemplans timidam eorum naturam, qui negocia difficilia adoriri non audent, figurauit ranam secus fundamentum parietis, illius fastigium intuentem, cum hoc Dicto, ASCENDERE CVPIO, SED CASVM TIMEO. Perciuallus narrat à quodam viro nobili, &acrimonia ingenij insignito effigiatum fuisse lacum mul titudine ranarum refertum, cui addidit hoc Dictum HEV VOCE PRAEDICVNT. Etenim cum notum sit ranas iustò clamosiores pluuiam praenunciare, volebat fortè innuere tandem futurum esse, vt lacrymari cogeretur: cum pluuia pro lacrymis ab Authoribus identidem vsurpetur. Lucas Contilis scriptor Italicus delineauit ranam frustum calami mordicus tenentem, Hydroquè obuiam euntem, cum Dicto huius tenoris. VIRTVTE NON VI. Habemus enim ab Aeliano, id à tanis tantùm Aegyptijs praestari, ne ab Hydro deglutiri possint. Docet igitur Author hoc phrenoschema fuisse cuiusdam Academici CIRCVMSPECTI nuncupati, quo significare volebat, quandoquè prudentia hominis abiecti, &infimi, potentiorum malitiam superari. Inter symbo la primas tenet illud Moecenatis, in cuius annulo effigies ranae conspiciebatur. Vnde postea dimanauit illud vulgare assertum, ranam Moecenatis multis fuisse timori (cum tamen rana nihil timidius inueniatur) ob authoritatem Moecenatis apud Caesarem Augustum, Itaquè M. Claudius Paradinus ad hoc alludens effigiauit ranam hoc Dicto coronatam. MIHI TERRA LACVSQVE. Cum Caesar Augustus terrae, mariquè gubernacula Moecenati commisisset. Caeterùm cuius generis fuerit illa rana, quae sigillum Moecena tis exornabat, inter authores sententijs variatur. Alij tradunt fuisse iconem ranae Seriphiae ad indicandum silentium, quod in publicis arcanis feruandum est. Alij fuerunt huius opinionis, praedictam effigiem fuisse ranae rubetae, qua delata in frequentiam ranarum obstrepe ntium, illicò omnes conticescunt. Alij demum prodiderunt non bufenis, sed ranae vulgaris iconem in sigillo Moecenatis impressam fuisse, in monumentum Caesaris Augusti, qui adhuc pusio in Auito suburbano ranas obstrepentes silere iusseC rit. Huic commento adeò fauit Antiquitas, vt ranas ibi coaxare negauerit, quasi adhuc tanti Principis Imperio obsequantur. Ad finem Rusellius ranam coaxantem symbolum litterae R. esse pronunciauit.