# De quadrupedibus digitatis 602

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, MVLACRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/602
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/602

MVLACRA. Anarum simulacra fortè ab illis haereticis magni fiebant, qui secundum philastrium, illas coluerunt ranas, quę, regnante Pharaone, ob iram Dei, Ae gyptios infestarunt. Cypsellus Delphis domum quamdam Apellini consecrauit, vbi, ad truncum palmę arboris, ranę impressę erant, vt refert Chersias apud Plutarchum in Conuiuio septem Sapientum. Sed cur ranę ad Apollinem attineant, non exponit. Nonnulli eruditi scribunt ranas ad Apollinem spectare posse, quatenus Sol nempe Apollo aquarum vapore nutriri videatur, vel potius vt Ortus Solis denotetur, cum Poetę Solem ab aqua scilicet ab oceano oriri fabulentur. Ferdinandus Cortes in Historia Mexicana, agens de eorum Dijs prodidit Incolas ranae simulacrum venerari; quatenus ipsi ranam piscium reginam esse statuunt, vel quia illa vocalis sit, cum coeteri pisces voce careant, vel quia canendo homines ad capturam inuitet. Praeterea Indi quàm bono ingenio valeant in artibus maxime conspicitur, & praecipuè in operibus manu dil gentissimè elaboratis; sicuti licet intueri in suis Idolis ex plumis caeruleis, viridibus, & rubeis variarum auium confictis, quorum nonnulla ex Hispania nobis communicata fuerunt. Inter quae erat simulacrum noctuae, ranae, lacertae & serpentum. Horum omnium icones, curiositatis gratia, hic damus. Ripa pro simulacro Imperfectionis pingit mulierem in vtraque manu ranas tenentem, cum vrsa secùs pedes faetum lingentem, propter rationes quas in Hieroglyphicis assignauimus. Denuò idem Author ad demonstrandam Curiositatem effigiat mulierem vestibus rubris, & caeruleis indutam cum auium, & ranarum figuris; vt Curiosi desiderium significaret. Rana enim oculis magnis, & prominentibus est insignita, vt paulò ante enucleani mus. Idclem figura noctuae. Rana, vel tubeta. Lacertus. & 5. Serpentes. VSVS

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
