Latin
VSVS INMEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 608
Unproofread scanNot analysed yet
Pedibus ranarum in podagra Kiranides sic utitur. Forcipe pedes posteriores abscindit, &in pelle ceruina dextrum dextro &sinistrum finistro pedi laborantis alligat. Postremò sperma ranarum examinandum est, quòd à Chymiatris ad multas affectiones tantoperè commendatur. Id Renodeus optima ratione reprobat. Inquit enim si colligeretur sperma ranarum totius Gallię, illo nec etiam fundum vasis liniretur. Ideo satius erit dicere hoc sperma nil aliud esse, nisi prima semina, seu oua, quę in primordio veris ranę proijciunt: hęc igitur in medico vsu vsur pari possunt. Quare Ranzouius accipit portionem panni linei, &cum his ranarum ouis probè abluit, &Soli exiecandum exponit, id ter repetit, &seruat ad vsum. In sanguine igitur ab aliqua parte saucia implacabiliter dimanante hunc pannum instar cataplasmatis vulneri apponit, &certo experimento id pluries cum vtilitate ęgrotantis comprobatum esse asseuerat. Quapropter Crollius in compositione sperniolę vtitur aqua ex spermate ranarum destillata, quod medicamentum sua frigiditate desperatam hęmorrhagiam reprimit. Amplius si quis, mense Martio, spermate, vel potius ouis ranarum manus abluerit scabiem, &impetiginem pellet, teste Gesnero qui narrat se legisse in quodam libro Germanico manuscripto eum, qui manus nitidas toto anno habere vo luerit, oportere mense Martio, hoc ranarum spermate manus imbuere. Hoc eodem pręsidio vsus est Michael Herus, vt purior, &nitidior fieret facies. Vnde ad combustionem sa ciei, &ad vulnera sclopetica Vurcherius linimentum semina ranarum recipiens describit. Quercetanus aquam spermatis ranarum chymicè distillat, quam in rubore faciei delendo, &in auferendis cęteris inflammationibus commendat. Aliter enim, &facilius huiusmodi aqua sic paratur. Qua ranarum mense Martio collecta in fictili nouo, &diligenter opercularo collocantur; vas terra obruit ut in loco Soli exposito; sic enim oua in aquam resoluuntur, quę primo turbulenta, deindeclarior euadit; quę postea instammationibus impetigini, &alijs morbis cutis multum adiumenti affert. Ad finem baculus quo rana à serpente excussa fuerit, parturientes adiuuare dicitur, si veritatem fassus est D DT Plinius.