# De quadrupedibus digitatis 613

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VOX, LOCVS, CIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/613
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/613

VOX, LOCVS, CIBVS. Generatio. Ocem rubetarum exprimere difficile esse existimamus, cum diuersae species assignarae fuerint. Verumtamen palustris, quae amphibia est ferè more ranarum coaxat. Terrestris verò in suis latebris iacens hunc sonum gra, gra. gru, edere solet De loco scribit Plinius rubetas vtroquè elemen to, nempè terra, & aqua delectari. Verum ipse fortè rubetam palustrem tamquam amphibiam intelligebat; siquidem terrestris ab alia, genere discrepat, & loco lib. I. Georg. opaco, nemoroso, & putrido gaudet, cauosque incolit iuxta illud Vergilij. Inuentusque cauis bufo; & quae plurima terrę Monstra ferunt. In Hybernia, ut prodit Ioannes Bohemus, huiusmodi animalia, quemadmodum nec vlla noxia vagantur, immò illuc aliunde delata, sola pulueris aspersione, pereunt. Ita què li. 3. de mor. buso vt plurimum sub terra habitans terreo humore, herbis, lumbricis, ex Alberti sen Gent. tentia, victitat. Immò pondere, & mensura terra vescitur, vt legitur in libro de natura rerum. Quantum enim terrae pede anteriori comprehendere potest, tantum illi pro ciRubetarum bo quotidiano esse solet; cum timeat, ne hoc alimentum illi deficiat. Haec opinio, teste cibus. Alberto, à vulgo recepta est, sed adhuc nullo constat experimento. Quare bufo à Graecis γήφαγος, nempe terram comedens cognominari posset. Saluiae etiam libenter vescitur, inquit Physiologus, cum tamen radix ei lethalis sit. Nutritur etiam, vt alij volunt. Generatio. apibus; etenim subiens aditus aluei afflat, & obseruans volantes apes rapit. Quoad generationem, hae bestiae ex ouis, vt caeterae ranae, excluduntur: hinc tamen non fit, quin etiam ex putrida materia oriantur, quod animalibus etiam viuiparis contingere solet, vt in capite de mure enucleatum fuit. Primitùs igitur ex puluere cremati busonis in latebra humida sepulto paulò post bufones emergunt. In Dariene Prouincia noui Orbis (vt tradit Petrus Martyr) ex guttis dextra manu mancipiorum cadentibus, dum pauimenta irrigantur, bufones gignuntur. Anas etiam sepulta, & putrefacta busones generare dicitur, vt canit Reusnerus in Paradiso poetico. Gignit anas putrida tellure sepulta rubetas, Cùm perit in terra, qui prius ignis erat. Hoc procul dubio desumptum fuit ex poemate loannis Vrsini, in quo introducit anatem loquentem hunc in modum. Bufones gigno putrida tellure sepalta, Humores pluuij fortè, quòd ambo sumus. Humet is, & friget, mea sic vis humet, & alget, Cum perit in terra, qui prius ignis erat. Porta etiam narrat non esse difficile ex sanguine menstruo putrefacta rubetas genera lib. 2. Mag. ri; quandoquidem mulieres vnà cum foetu humano interdum rubetas enituntur, quem nat. H admodum paulò inferius, quando agemus de monstris, declarabimus.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
