Latin
DENOMINATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 617
Unproofread scanNot analysed yet
At Christophorus Salueldensis hunc lapidem in quanis in qua dam specie rubetae apud Gallos, &Hispanos tantummodo oriri asseuerantius dicit; quę rubęta oria rubeta cornuta est, maculis croceis, &nigris liuentibus insignita nomine borax. Gemtur. ma verò eiusdem nominis magnitudine mediocris fabae annulis Principum includitur. Etenim lapis hic, praesentibus venenis colorem mutat, &quasi sudans gurtas emittit. Idem de glossopetra verum esse nonnulli affirmant. Indica etiam gemmai est, ex Georgio Agricola, subrufo colore, quae attrita purpureum colorem effundit, &(mirum dictu) à nostris bufonibus expetitur. Hinc fortè originem habuit illud, quod de cognitione huCent. 9. ius legitimi lapidis circumfertur, nimirum si ostendatur bufoni, &ipse se se erigat, quasi memor. lapidem contacturus, tunc illum optimum, &legitimum esse censendum est: hoc ex relatione cuiusdam medici Regij Mizaldus scripsit.