# De quadrupedibus digitatis 617

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DENOMINATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/617
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/617

At Christophorus Salueldensis hunc lapidem in quanis in qua dam specie rubetae apud Gallos, & Hispanos tantummodo oriri asseuerantius dicit; quę rubęta oria rubeta cornuta est, maculis croceis, & nigris liuentibus insignita nomine borax. Gemtur. ma verò eiusdem nominis magnitudine mediocris fabae annulis Principum includitur. Etenim lapis hic, praesentibus venenis colorem mutat, & quasi sudans gurtas emittit. Idem de glossopetra verum esse nonnulli affirmant. Indica etiam gemmai est, ex Georgio Agricola, subrufo colore, quae attrita purpureum colorem effundit, & (mirum dictu) à nostris bufonibus expetitur. Hinc fortè originem habuit illud, quod de cognitione huCent. 9. ius legitimi lapidis circumfertur, nimirum si ostendatur bufoni, & ipse se se erigat, quasi memor. lapidem contacturus, tunc illum optimum, & legitimum esse censendum est: hoc ex relatione cuiusdam medici Regij Mizaldus scripsit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
