Latin
PRAESAGIA, PRODIGIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 618
Unproofread scanNot analysed yet
v MAR ίος τειετ ερ τ ττα ἱἄρε ἐὲ hίνιια ττυς τ ευ Egimus apud Heisterbacensem in historijs miraculorum, quòd Monachi quidam Prumiensos, feria tertia ante diem cinerum, in priuatis cuiusdam iacerdotis aedibus, ad coenam insignimagnificentia, ingentiquè epularum apparatu instructissimam accesserunt, vbi ad dimidium vsquè noctis lautissimè sunt comessati. Denuò; priusquam dilucularet, ad comedendum surgentes, gallinam praeparari iusserunt. Verùm, qui hanc ad coctionem exenterabat, magnum bufonem viuum in illius aluo reperit. Ideoquè repente magno edito clamore omnes comessatores ad spectaculum conuocauit, qui gallinae intestina in magnum bu fonem transmutata conspicati, &magna admiratione referti à loco conuiuij statim recesserunt. Idem Author recitat miraculum, quod accidit in Perge villa Diecęsis Coloniensis: vbi quidam delicatus sacerdos, voluptatis gratia, aestiuis diebus, vinum non nisi in phiala diligenter refrigeratum bibere solebat. Vnde quadam die phialam vino plenam attollens magnum busonem in fundo insidentem conspicatus est. Interim, deposita statim phiala, dummirabatur, quomodo tamgrande animal per angustum vasis orifi cium in gredi potuisset, illud euanuit. Aliud etiam admirandum praedictus Author scribit de vsurario, qui vltimum diem obiens partam vsuris haereditatem filio reliquit. Ete4 nim quadam nocte, ianua pulsata, &seruo accurrente, audita fuit vox nomen olim Domi ni domus exprimens, dicensquè Domino harum aedium ianua recludenda est, sed respon dente famulo Dominum illius domus mortuum esse, replicatum fuit. Deferas igitur hos pisces, quibus ego vescor, filio meo, nam de maleo ianuae illos suspendo. Mane autem domo excuntes multos busones in syndone ligatos inuenerunt. Pariter ex eodem Authore habemus, quòd in villa Carpania Dięcesis Coloniensis Theodoricus cognomento Cancer ab agro tribulos auferens busonem magnum conspicatus est, qui in pedes posteriores se se erigens hominem quasi ad pugnam prouocabat; homo arrepto baculo busonem occidit. At Theodoricus hinc discedens cum minus suspicaretur (mirabile dictu) buso extinctus vestigia ambulantis insequebatur, sed reuersus illum transfodit, &&concremauit; nihil tamen profecit, quia locum adeò remotum adire non poterat, quin illuc huiusmodi bestia accederet. Idcirco Theodorico cum venatore socio equitante, &mirabilia prędicti animalis narrante, bufo per equi caudam ad eum scandebat, mox ab equo desiliens eum interfecit. Iterum, ipso sedente cum multis alijs, in pro ximo pa rietis angulo praedictum bufonem conspiciens dixit; Ecce Diabolus ille, à quo nunquam liberabor, moxquè nudato femure permissit ab ipso accedente morderi. Postea proiecto animali pars intumuit, indeque liberatus, factus est vir religiosissimus. In villa proxima, quae Vuintene nominatur, ex eodem Heisterbacensi, vbi multi Iudaei commorabantur. Hi altare multis pannis tegerunt. Vnde sacerdos, tempore sacrificij ad altare accedens, reuolutis pannis, maximum bufonem inuenit, sed ipso clamante, cuncti Iudaei immo, &multi Christicolę ad spectaculum accurrerunt; qui in ludibrium Iudaeorum risum continere non potuerunt. EIII