# De quadrupedibus digitatis 622

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DE RANVNCVLO VIRIDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/622
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/622

DE RANVNCVLO VIRIDI. Cap. III. SYNONIMA. Ana hęc uiridis, vt distinguatur à rana viridi amphibia edili, debet vocari rana parua viridis terrestris, vel secundum Plinium rana minima, & viridissima, & secundùm alios calamites, quia inter calamos, seù arundines sępè versetur; vt explodatur sententia Alberti, & Aggregatoris, qui busonem ranam calamitem cognominarunt. Immò quia in agris frequenter vagatur, ab Isidoro agredula indigitatur. A multis alijs rana syluestris dicitur, vel quia in syluis libenter erret, vel, vt voluit Syluaticus, ad differentiam ranę viridis, que edendo est. Gesnerus scribit quòd κάντις, apud Hesychium, & Varinum hortorum ranâ significat, fortè quia sua voce imbres praesagiat. Alioquin hę ranulae ob vocem, quam edunt βρίξαντες nuncupantur. In quodam codice antiquo Plinij Dryophetes legebatur, vbi Hermolaus Barbarus legendum censet Dryopetes, seu Dryophytes, quoniam hoc animal in arboribus versetur. Quare Sipontinus diphthitas perperam legit, cum dryo petas legere deberet. Nam βάτραχος δρυοπετης appellatur haec ranula, cum de arbore in arborem, quasi volando transire videatur. Alij δρυοβάτην βάτρακον vocant, quoniam per arbores incedat. Etenim δρυοφύτην non rectè possumus ranam hanc, ex proprietate linguae graecae, appellare, quamuis Hermolaus hoc nomen tanquam ab arboribus, & fruticibus compositum admittat. Nos potius δρύοφυτον vocare deberemus, quae vox natum, vel na tam in arbore significat. Alijs vocitatur διοπίτης, qum non à terra nata, sed ex caelo de lapsa videatur. Verum hoc nomen, ranę potius temporarię competere videtur, de qua in capite subse quenti verba fient. Non erit igitur mirum, si ab aliquibus rana hęc arborea dicatur. Plau tus de diuite auaro blandiente pauperi hęc habet. Vbi manum inijcit benignè ibi onerat C aliquam zamiam. Scholiastes zamiam damnum interpretatur: item zamię fecundum ipsum, dicuntur ranulę in arbore, quę nisi detrahantur alios laedunt. Bononię ranella vocitatur; cum Latinis ranula, idest parua rana appelletur. Idcirco Racula ab Aggregatore, vo ce latina corrupta, dicitur. Nomina barbara de hoc animali apud Syluaticum leguntur, vt Cuconiones ranunculi virides, item Blefaricon ranunculus viridis. Gallis vulgò secundùm Syluium Croisseta dicitur, alioquin Graisset, vel Verdier à colore exprimitur. Sab audis Renogle. Germanis Loubfrosch. Polonis zaba trauuna.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
