Latin
DESCRIPTIO, ET NATVRA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 623
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea nonnulli addunt; dentes his animalculis eradicari, quod aliunde, nisi à venefica horum qualitate oriri poterit: Remedia igitur in expugnando hoc veneno eadem erunt, quę aduersus virus rubetarum in capite antecedenti recitata fuerunt, Quando verò huiusmodi bestiae in agris alicui molestię erunt; loannes Tattus vnam in campo suspendens caeteras fugat. VCC I MEDICINA, τ αὶ ξ τ κ καε . τ. ε III. ii. II. 3v On modicam ex hoc ranunculo viridi frugem. medici possunt demetere; cum ad expugnandas multas affectiones conducat. Plinius, vt liberet laborantem tussi, ipsum in os huius anae expuere praecipit. Syluius, ad extinguendum febris incendium, iubet ranas virides à febrientibus manu Adetineri Gaynerius in febre hectica sumit ranunculos in locis siccis, seuin arboribus versantes, &capite amputato, &abiectis intestinis, in aqua elixat, donec caro ab ossibus separetur, deinde cum farina hordei parat pultem pro gallinis, quibus postea aegrotus nutriendus est. Timotheus ranunculos huius generis per medium dissectos renibus hydropicorum applicat, &aquam certo experimento per lotium educit. Amplius in cohibendo sanguine nonnulli, ex Plinio, cinere huius ranunculi vtuntur; quamuis superius rubetarum cinis fuerit commendatus. De partibus huius ranę, scribit Plinius, quòd iecur in pellicula gruis ligatum venerem concitat, Sysuaticus citans verba Mesue, tradit ab adipe huius ranę in arboribus habitantis super dentem dolore affectum linito, ipsum frangi. Cruor verò, ad mentem Dioscoridis, instillatus in vestigijs pilorum à genis cuulsorum ipsos renasci prohibet. Galenus in simili casu hunc sanguinem laudat, dum inquit, quòd Papias Laodicensis Antolyci medicus prius pilos in palpebris natos euellebat, deinde locum dropace diligenter irritabat, locumque chameleone albo trito sanguini ranarum viridium permixto perlinibat, neque renascebantur. Marcellus acu cuprea hunc ranunculum pungit, &sanguine inde emanante loca, pilis auulsis, inungit, ne renascantur: id Quintus Serenus confirmare videtur dum canit. Praeterea quascumque voles auertere setas, Atque in perpetuum rediuiua occludere tela, Corporibus vulsis saniem perducito rana, Sed quae parua si tu est, &rauco garrula questu. Tandem in compositis etiam medicamentis hi ranunculi locum habere videntur. Etenim Galenus verba faciens de ijs, quae Crito ad alopeciam conscripsit, recenset ceratum, quod cinerem ranarum minimarum recipit. Et Syluaticus in parando ranarum oleo pro morbo articulari, ranas virides syluaticas edilibus praefert.