# De quadrupedibus digitatis 627

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NATVRA. ET MORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/627
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/627

NATVRA. ET MORES. GD lacertis insitum à natura multi autumant, vt temporis tractu visionem amittant. Idcirco Isidorus, & alij inquiunt lacertas excęcatas instinctu naturali parietis foramen, facie ad Solis radios conuersa ingredi, & tandiuibi morari, donec pristinam visionem adpiscantur. Si hoc verum est, inquit Albertus, ergo obtenebratio oculorum lacertae à frigiditate quadam humorem oculi constringente necessariò pendet, quem calor Solaris attenuande dissoluit, & visum huiusmodi animalibus restituit. Aclianus tamen id in lacerta excaecata citra calorem Solis obseruasse testatur. Nam vir quidam, vt ipse refert, stylo acreo oculos magni lacerti perforauit, eumque in olla foraminibus peruia, vt animal spirare posset, vnaque terram roscidam, & herbam innominatam collocauit, & post nonam diem, lacertum, recupera ta visione, dimissit. Quod si verum est id alicui artificio non autem naturę attribuendum esse iudicamus. Praeterea hoc comparatum habent à natura, vt mensibus hybernis sub terra condantur. quarè non est mirum si Textor in Epithetis, lacertos ęstiuos appellauerit. Immò etiam à Graecis ἐξαμηνόβιος σαῦρος dicitur, quasi lacertus semestrem tantùm vitam degat. Et quamuis Aristoteles in historia animalium semestrem vitam lacertis concedere yidęatur, tam en id, ex aliorum sententia, proferebat, quod ex verbo (aiunt) in textu posite colligere possumus. Amplius lacertae à Solo exeuntes uerni temporis nuncię esse feruntur: Hoc innuit Baptista Mantanus de die festo Sanctę Agnetis sic cancus. is n.7 nehyberna timete ινε?3 . Frigara, iam redeunt clementia sydera, vernum. Tempus adest, prodite, domo per rura, volucres Apricantur, humus uirides iam cogitat herbas Hac quoque luce ferunt longo quasi frigore functas κε τεγνίστα. Fadere per sepes, & perdumeta lacertas. Verùm hę bestiae ad mentem Aristotelis à cauernis exeuntes hybernum spolium depo nunt, quemadodum idem pręstant autsino, antequam cauos ingrediantur. Insuper in hoc animantiim genere seminę naturaliter maribus sunt maiores, veluti de ranis in earum histor.a.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
