Latin
LACERTAE SCELETON
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 628
Unproofread scanNot analysed yet
LACERTAE SCELETON. historia ad aures Aristot. pronunciauimus. Addit Plinius lacertos cinei compares incedere, &vno cump. to, alterum in capientem efferari; quod si verum sit, nec ne, adhuc nobis non est exploratum. Hoc quidem scimus hos animantes hominibus esse heneumolos, vt inferius in sympathia, &antipathia huius animalis exarabimus. Sunt etiam lacertae immemores, secundùm Plinium; nam si alicubi oua pariant, paulò post illorum obliuiscuntur. Illis quoquè natura adeò glutinosum inge nuit humorem, vt per medium diuisa lacerta non pereat. Immò ex Aeliano, si huiusmodi partes iungantur tacita, &naturali quadam colligatione coalescunt, atquè ex duabus partibus vnus lacertus resultat. Et id totum cicatrix indicare solet. Caudae etiam saepius amputatae renascuntur, quoniam cauda pars excrementitia est, &partes huius, gentris auulsae, veluti pili, &vngues iterum nascuntur. Legitur apud Interpretem Theocriti, quòd lacers ,e ta exiccata in viperam transmuta tur. Quod si verum sit, nec ne, nondum liquidò constat, quemad modum nequè manifestum est lacertam instar serpentis sibilare, vt ex libro de natura rerum colligitur. At quomodo lacertae, &aliae quadrupedes ouiparae moueantur, id Aristoteles in libro de κρ *communi animalium gressu, eleganter explicauit. LOCVS, CIBVS. COITVS, PARTVS c i. . . i. . Tavilidititi3 TLLI NAnglia lacertas versari multi ex Gesnero negant. Alibi verò, &potissimum in Italia copiosę reperiuntur. Bordonius meminit Insulę Casperiae, in quà magni, &frequentes lacerti stabulantur, loannes Hugo in sehistoria Indica tradit ibi multitudinem esse lacertarum, quae parietibus adhaerentes in lecticas, &stragula dilabuntur cum maximo dormientium terrore. Alioquin de loco particulari notum est cauernas, &sepulcra subire, spineta, &rubeta incolere, &denique in vetustis aedificijs, &ruderibus versari. Circa victum sciendum est, ex Plinio, carnes, &ex Aristotele non modo herbas, sed etiam omnia à lacertis vorari. Pręterea, ex Columella, apibus, &vt audiuit Gesnerus, formicis etiam insidiantur. Addit Matthiolus cochleas, cicadas, grillos, &similia animalcula in victum lacertarum cedere. Congrediuntur lacertae ad mentem Aristotelis, vt serpentes: quandoquidem circa finem mensis Martij hę quandoque ita complicantur, vt duo capita, &vnum corpus re praesentare videantur. Postmodum oua, instar serpentum, pariunt, illaque vt docet Aristoteles; more Crocodili, terrae committunt, ex quibus sine incubatu statutis temporibus catuli erumpunt. Lacertas autem ore parere, vt vulgus asserit, Philosophus asseuerantius negat. Insuper à lacerta fętus omnes deuorari praeter vnum magis inertem, qui postea parentes perimit, falsissimum esse Albertus attestatur.