Latin
VSVSIN VARIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 638
Unproofread scanNot analysed yet
Lacerta dicitur, quia, lacertarum modo, pedibus praedita sit; chalcidica verò non denominatur à Chalcide Regionis Euboeae, vt multi volunt, vbi nullum animal huius generis versatur, sed à πὸτῆς χάλκις, à chalco, nimi. rum ab aere, quoniam linęis aereis dorsum huius bestiae insigniatur. Vnde Reusnerus in Paradiso poetico de colore huius animalis sic canit. Aeris habet chalcis squallentia terga colore. Non iniuria igitur Georgius Agricola lacertam aeream indigitauit. Quapropter σαύραν χαλκηδὴν, nempè lacertam chalcidem à colore aeris, non autem chalcidicam à loco pronunciare debemus. Aliter apud Hesychium, &Varinum ζίγλις hoc animal appellatur; fortassis quoniam membra, κώλα, &ζιγλας interpretatur: cum membra, &pedes, lacertarum ritu habeat. Bellonius, Graecorum lingua, Samiamithon dici voluit. Sed fallitur, vt notat Salmasius in Solinum. Etenim animal, quod hodie Graeci σαμιάμιθον vocant, Graecis antiquis ἀσκαλαβώτις, nempe stellio dicitur. Amplius haec lacerta seps ob virtutem septicam nominatur, nam σήπειν putrefacere significat; cum caro ab hac bestia morsa statim contracto liuore putrescat. Ideo σήψ, &secundùm alios σηπεδῶν meritò appellatur. Ferantes Imperatus, in sua historia natur ali, huius lacertae sub nomine vulgaris Caeciliae meminit. Alij (annotante Fabio Columna) Tarantulam vocitant, sed perperam, cum hoc nomen stellioni potius competere videatur. Itaquè chalcis quoad corporaturam, &colorem, si credendum est Aristoteli, similis est paruis lacertis, &insignita est colore illius serpentis, quem Caeciliam vocant. Nicander post viperam, de sepe verba faciens retulit sepem esse refertum colore illius Soli, in quo degit. Clarissimus vir Fabius Columna hanc lacertam non aereis tantùm maculis, sed totam aereo colore refertam obseruauit. Vt igitur omnibus effigies pateat, illius exiguis pedibus insi stentem cum longa distantia inter anteriores, &posteriores iconem hoc in loco delineare non piguit. Lacerta Chalcidica flexuosa, vt incedit, eademque exporrecta. mei rme