Latin
64.1 to 64.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 64.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nstituti ratio expostulat, vt examinata leonis historia ad Pardorum naturam exponendam accedamus, tum quia inter cętera huius generis animantia, hi ad leoninam temperaturam proximè accedant, cum Galenus multis in locis, sed praecipuè scribens ad Glauconem Pardorum adipem in viribus sequi leoninum asseuerauerit, tum etiam quia, si credendum est rerum naturalium indagatoribus, ob naturae conuenientiam Pardi cum Leaenis, &vicissim Leones cum Pantheris adulterentur. Verùm cum huiusmodi voces, Pardus, Leopardus, Pantherâ, &Pardalis, de quibus in Synonimis fusim agemus, aequiuocationem patiantur, aequiuoca haec prima faciè explorare rationi consonum esse duximus. Pardus igitur pręter animal, de quo in praesentia sumus acturi, in primis designat nomen proprium viri, quo nomine appellatus fuit Diaconus illo, qui cum Stephano Tertio Pontifice Max. in Galliam profectus est, &Pardus Eugumenus Nuncius fuit Pontificis ad Desiderium Regem Longobardorum, vt in Annalibus Baronius testatus est. Deindè Pardi Protospatharij viri insignis Cedrenus in compendio historiarum meminit. Pardus quoquè apud nonnullos Historicos Indiae Orientalis est genus monetae, sed illi perperam legunt, quoniam pardaus, vel pardau legitur in prima parte nauigationis Holl. in Indiam Orientalem. praeterea vox etiam (Leopardus) est viri proprium nomen, nam legimus in Martyrologio Romano D. Leopardum Romae sub Iuliano Imperatore vltima die Septembris effusione sanguinis nomen Christi testatum fuisse. Ampliùs Leopardi vocabulum, vt annotat Gesnerus, tria bestiarum genera significat; primò in Anglia Catum montanum, vel Catum syluestrem, cuius pellis maculis Leopardi assimilatur, secundò apud Germanos bestiam in Scandinauia frequentem, quae deuorat animalcula muribus valdè similia, haec ibi Lemner appellatur, &Leopardus nominari posse videtur, vel quia sit ei congener, vel vocabulo detorto, cum Germani Lefrat, nomen proprium huius belluę in Lepart corrunpant. Per pantheram quoquè multa animantium genera possumus intelligere, nam haec vox, praeter illud animal, cuius historiam modò tradimus, monstrat piscem in colore terrestri Pantherae similem, vt Edoardus cognomento Vuot affirmat. Haec panthera, vel pardalis apud Oppianum secundum versionem Lippij est Mustellus, qui Aristoteli ἀστερίας dicitur, &à Gaza stellatus redditur, quare apud Oppianum, vt vertit Lippius haec duo carmina leguntur, quę pantheram terrestrem, &aquatilem in morsu non valdè dissimiles esse docent hunc in modum. Exitiale facit vulnus Panthera tremendis Dentibus in terra, fluctu magis aspera Ponti.