Latin
DENOMINATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 645
Unproofread scanNot analysed yet
HIEROGLYPHICA. lerius Valerianus, ad demonstrandum hominem rerum omnium corruptorem, Salamandram pingi posse tradit, siquidem haec si arborem ir repserit, omnia poma oris saliua adeò venenat; vt inde omnibus degustantibus necem afferant. Cęterùm Sacerdotes Aegyptij cum vellent denotare hominem ab igne circumfuso minimè offensum, Salamandram effigiare consueuerunt; cum haec super prunas gradiens nullo incommo do affici dicatur. At Orus Apollo scriptis mandauit, quòd significaturi hominem combustum, iconem Salamandrae exhibebant, idque praestabant, quoniam haec bestia ignis amica esse feratur. Insuper sunt, qui per iconem Salamandrae in igne positae, Amatorem ostentent (cum vulgatum sit apud omnes amorem simulacro ignis denotari) quamobrem: cum Amator vitam in aestu degat, eruditè fecisse opinantur, si figuram Salamandrae, ad demonstrandum amatorem pinxerint. Hoc autem à Valeria no minimè probatur; cum Salamandra rigore suo incendium extinguens, in igne nequaquam moretur: quod Amatores se pręstare profitentur. Nagianzenus pro Hieroglyphico Constantiae simulatrum Salamandrę probat; cum nullum animal, praeter hoc, in medio flammarum globo viuere possit, ideoque se cum Basilio Athenis, in igne perfidię, Deum verum colendo incolumem versatum fuisse gloriatur.