Latin
65.5 to 65.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 65.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alij marem Pordalim, feminam verò, Pardalim indigitarunt, &vtriusque etymum diuersum esse existimarunt, nam ipsis Πόρδαλις mas vocatur ἀ πὸ τοῦ προαλλεσθα, femina autem Hapδαλις ἀπὸ τοῦ παράλλεσθα, sic notat Hesychius ex Eusthatio in Homerum, sed ridiculum est aliud etymum primitiuo, &aliud deriuatiuo assignare. Sed natum putamus errorem ex verbis, quae leguntur apud Innominatum supra eumdem locum Homeri, quae sic se habent πάρδαλις τόζῶον, ἡ δὲ δορὰ παρδαλῆ, ὁ μὲν ἀπὸ τοῦ προσάλλεσθαι, ἡ δὲ ἀπὸ τοῦ περιβαλλισθαι, quae verba inuuere videntur hoc animal cognominatum fuisse à saliendo, &pellem acircumamiciendo, quoniam Prisci huiusmodi pellibus pro vestitu vterentur. Proptepterea Varinus scribit Poetas pronunciare Pordalim παρὰ τὸ προαλλεσθαι abundante delta. Quamuis alij lexicographi dicant pordalem esse vocem communem, Pardalim verò Atticam. Pręterquamquod non solum apud Poetas, sed etiam apud Historicos pordalis, &pardalis vocabulum in genere feminino, &masculino indiscriminatim adhibitum fuisse comperimus. Latini scriptores Pardalim Pantheram quoquè cognominant, &licet hoc vocabulum (Panthera)