# De quadrupedibus digitatis 65

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/65

Tandem si conuertamus sermonem ad vocabulum pardalis, & pordalis, haec quoquè nomina suis aequiuocationibus non carent, nam pardalis praeter animal quadrupes digitatum, iuxta Nuperorum mentem auem, nempè Sturnum denotat, quoniàm pennae sturni pardalium maculis decoratae esse videantur. Verùm admentem Aristotelis pardalus est auis colore cine reo, & magnitudine sturni. Ad summum pordalis meretrix potest appellari, cum scribat Pollux ab Aristophane alicubi meretricem vocatam fuisse Πορδαλιν ex collu sione nominum in prima syllaba, quia Gręci meretricem vulgò Πόρνην vocitant, accedit, & natura animalis rapax, & impudens, vndè meretrX leontium, leaena, & pordalis meritò nuncupari poterit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
