# De quadrupedibus digitatis 652

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DE STLELIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/652
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/652

Quandoquidem Gręci suum Stellionem Coloten, & Ascalaboten dictum lentigine refertum, & stridoris acerbi esse, omnibusque rebus vesci tradiderunt. Has autem conditiones in stellione Italico Plinius non inuenit; ideoquè Ascalaboten Graecorum stellionem transmarinum appellauit; cum ille omnibus alatur, Italicus verò, praeter rorem, araneis tantùm nutriatur. Praeterea discrepant etiam à se inuicem, quoniam secundum aliquos, Gręcorum stelliones innocui, Latinorum verò venenati esse feruntur. Quapropter ex Salmasio in Solinum, Stellio nominatur non quia stellis, quibus secundùm Plinium caret, refertus sit, sed quia virus stillet. Quaedam bestiae albae, & innocuae, pusillisquè lacertis similes, sec undum Hermolaum, in agro Romano versantur, & nomine Tarantulae, intelliguntur. Gesnerus ab oculato teste audiuit huiusmodi tarantulas lucido, & fragili corpore esse refertas, & propterea conuenire videntur cum illo lacerto paruo coloris lucidi, & argentei, quem pau lò ante à Graecis nuperis vulgò λνακόνι vocari retulimus: Bellonius scripsit, in Gazara, se genus lacerti nigri Stellionem cognominatum obseruasse, magnitudine ferè mustelae, tumida aluo, & crasso capite. Item nonnulli fuerunt, qui crediderunt stelliones magnitudine, & figura accedere ad illos lacertos virides maiores, quos vulgus ramaros, vel Liguros vocitat. Sed horum sententiae Matthiolus minimè adstipulatur; cum Plinius scripserit stelliones esse lacertarum figura, & chamęleonum quodammodo naturam habere, quoniam rore tantùm, praeter araneos, viuunt. Quare fateri debemus stelliones à lacertis maioribus toto coelo discrepare: cum hi cochleis, cicadis locustis, & papilionibus vescantur. Pręterquamquòd lacerti maiores hominibus sunt amicissimi, & vicissim stelliones hominibus aduersantur. Cum Plinius aliquando prodiderit nullum animal stellione fraudolentius reperiri, quia hominum saluti inuideat; quemadmodum paulò C inferius recitabimus. Hic igitur, clarioris doctrinae gratia, non solum iconem stellionum ex Matthiolo, sed etiam lacertum facetanum Tarantulam quibusdam nuncupatum pictum, qualem inuenimus in publico Musaeo exhibemus. Immò prędictis addimus sceleton lacerte tarantulę pronè, & supinè effigiatum: has enim omnes lacertarum species, multi Authores ad Stelliones referunt. Tarantulae lacertae sceleton pronum, & supinum. * π τ k a 2 NATVdibzy G Goc επ δωα ει

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
