Latin
. TIS SSASA IS I
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 656-2
Unproofread scanNot analysed yet
DVLENTOS, &subscribit haec carmina.
Parua lacerta, atrii stellatus corpora guttis
Stellio, qui latebras, &caua busta colit.
Inuidiae, paruique; doli fert Symbola pictus.
Heu nimium nuribus cognita zelotypis.
Nam turpi obtegitur facies lentigine quisquis,
Sit quibus immersus stellio, vina bibat.
Hinc vindicta frequens decepta pellice vino,
Quam formae, amisso flore relinquit amans.
Hinc Hermolaus verbum stellare, pro inuidere, &stellaturam, pro fraude deriuat. Sunt
inter Grammaticos, quistellaturam interpretantur vaframentum, quo Praefecti militum partem annonae ab Imperatore militibus destinatam subtrahebant. Propterea multi ad mentem Lampridij in Alexandro, stellaturam nomen annonae militaris fuisse statuunt. Hinc apud Budaeum haec verba leguntur. Imperator tribunos duos, quos constitit stella turas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit.