# De quadrupedibus digitatis 659

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DIFFERENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/659
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/659

DIFFERENTIAE, & Descriptio. Linius primo scincum, Indicum, deinde Arabicum maximum esse retulit Aelianus etiam tradidit in India bestiam nasci, quae crocodili terrestris speciem, & similitudinem gerit; magnitudine canis melitensis, cuius pellis asperis quibusdam squamis scatet; deinde ab indis phatagen vocari asseuerauit. Nos autem hanc Aeliani bestiam cum caudiuerbera conue li. 9. de subt. nire opinamur, vt suo loco exponetur. Cardanus quidem scribit in India occidentali, & alibi etiam, sed rarius, lacertos maximos nasci, quos crocodilos vocant, excrementis alui odoratis. Hos autem cum nostris scincis conuenire non affirmamus: quoniam Galenus Crocodilos terrestres, quorum fimum in vsu medico commendat, paruos, & humiles esse scribit. Verum quidem est, quòd hanc differentiam ad regiones, referre possumus; nisi aliquod crocodili terrestris genus à scincis diuersum admittere velimus. Etenim in Cypro magna quaedam species lacertę nascitur omnibus notis scincum referens: hac de causa lacertus scincoides nominatur, cuius iconem in publico Musaeo inuentam hic damus. Praeterea alij sunt scinci in lacu Vicentino à caeteris discrepantes, scilicet parui, & nigri, quibus seplasiarij, deficientibus veris scincis, non sine magno humanę vitae discrimine vtuntur. Quandoquidem hi non ad scincos, sed ad Salamandras aquatiles reduci debent, vt paulò superius explicatum fuit. Rhasis etiam in capite de renibus, scincum describit similem lacertae, cauda non rotunda, sed circa latera compressa. Huiusmodi autem animal non est verus scincus, sed potius Salamandra aquatica, ad mentem Matthioli: nam scincus, secundum Textorem, similis crocodilo, sed minor Ichneumone Tom. 2. off. perhibetur. Quamuis autem figura scinci crocodili speciem referat. Attamen scinci parlib. 7. de rer. ui sunt, & magnitudinem nostratis lacerti non excedunt. Cardanus addit esse cauda breuiori prae ditos, & squamis etiam tegi; qua nota ab alijs lacertorum generibus distinvar. cap. 34 guuntur. Plinius peculiarem differentiam in squamis reponit. Etenim illas in scincis à cauda ad caput versas esse tradit. Quod si sit verum nec ne, id in scincis ex Aegypto alatis obseruare non possumus, cum hi admodum exiccati ad nos deferantur. Bellonius li. I. de nat. scincum quadrupedem magnitudine lacertae viridis, aut Salamandrae esse, & pollicis Aquat. crassitiem, & longitudinem quadrantis non excedere autumat, cauda rotunda cum squamis, quas cum piscibus communes habere statuit. Renodeus scincum animal quadrupes lib. 3. de me squamis exiguis, frequentibus, & subluteis esse constituit, capite longo, vix colli crassitudinem superante, ventre quadantenus alato, cauda rotunda, lacertarum ritu, sed breuiore, & ad terram incurua, à capite ad ipsam caudam caesia discurrente linea. Narrat Gesnerus se vidisse scincum, cuius pedes digitis quinis cum vnguiculis referti erant, latitudo sesquipollicem ęquabat, lon gitudo à capite ad extremitatem caudae erat duorum palmorum. Caudę verò longitudo duorum digitorum. Quidam vir reuersus Constantinopoli narrauit Gesnero se illic venales scincos longitudine sex palmorum conspicatum fuisse. c ceo tb eh c Kkk Lacertus

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
