Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 662
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper partes huius animalis etiam seorsim sumptae in varijs affectionibus non vulgarem habent praerogatiuam. Primitus ex carne crocodili terrestris, vel scinci Galenus describit antidotum, quo quidam in Libya omnes à periculo scorpionum liberabat. Aetius carnem hanc in morbis cutis commendat; quia in regione Indorum, elephantiasi affectos esu huius carnis sanari intellexit. Rhasis hanc carnem praecipuè extollit, quoniam corpora pinguefaciat, &libidinem excitet moderatè sumpta, alioquin neruos lędit, vt Author de simplicibus ad Paternianum retulit. Cor vtriusque crocodili, authore Plinio, in lana ouis nigrę, &primo partu genitae inuolutum quartanas abigere dicitur. Idem Plinius felle scinci cum melle mixto in suffusionibus, nihil praestantius medicamentum inueniri praedicat. Renes verò in excitanda venere, &augendo spermate, peculiarem pręrogatiuam possident. Quare Rhasis nodum, seu vertebram spinae, quę renes tegit, ad libidinem excitandam super dorsum viri suspendit. Boussuetus igitur infrascripto hexasticho idem docet, &remedium ad luxum extinguendum assignat hunc in modum. Quę circa renum sunt scinci in corpore partes, Creduntur castis semper obesse choris. Nam potae è vino Venerem stimulare feruntur, Quantumuis etiam languida membra sient. Ebibitur contra lactucae semen, habetque Comprimere affectus, magne Cupido, tuos. Sanguis scinci si misceatur cum baurach, &illiniatur, secundùm Galenum, &Plinium, C