# De quadrupedibus digitatis 663-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/663-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/663-2

An verò istae rimę, vel foramina sint illa, quę sub branchijs esse solent, alijs considerandum relinquimus, & ad clariorem huius animalis descriptionem accedemus. Thomas enim Erastus HelucE Heluetius medicus, & philosophus insignis describit hoc animal crocodilo simile, minus tamen, & inferius labrum mouens, figura capitis, & oris testudini respondens cum breui collo, & in parte inferiori tumido. Pedes habet quatuor quinis digitis more lacertarum distinctos. Reliquum corpus non squamigerum, sed pelle duriuscula, instar corij serpentis, vestitum, cauda illi inest rotunda in circulos quosdam squamatim diuisa modo ferè inexplicabili.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
