# De quadrupedibus digitatis 665

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/665
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/665

Squamae sunt durissimae, videnturque osseę, & quasi quadrangult, cauae parùm sunt, vt caudam rotundam efficiant. Alioquin tanquam tegulę, quae domorum culmina cooperiunt, simul iunguntur, extremitas cuius libet squamae in spinam acutissimam desinit. Amplius tales squamę pellucidae, flauescentes, seu pallentes instar cornu videntur. Venter huius animantis magis quam in crocodilo tumescit. Tergus denique latum, & quodammodo planum est, vt in icone licet conspicari. Quid si hoc animal phattages Indicus sit Aeliani? hic enim author prodidit in regionibus Indicis nasci bestiam crocodili terrestris speciem gerentem, cuius pellem asperam ad dissecandum adhibent.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
