Latin
DE CAETERIS LACERTIS EXOTICIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 668
Unproofread scanNot analysed yet
Quiedus quoque meminit huius animalis nomine Yuanne lacerti figura: additque edere Cazabi (id genus est placentae ex radice luccae paratum) aut asiam quampiam herbam, ouaque rotunda magnitudine nucis iuglandis secundùm flumina quadraginta &quinquagiuta in terra eniti, quae vitellum cum albumine continent, optimiquè saporis sunt. Caro etiam huius animalis edulis est: saporem enim carnis cuniculorum refert. Immò illarum regionum incolae huiusmodi carnibus tanquam piscibus, diebus etiam ieiunij vescuntur; cum animal amphibium sit, &in vtroque elemento viuat. Animaduertit autem Quiedus quòd, qui aliàs lue venerea laborauerint, ab esu huius carnis se abstineant, quoniam compertum est in illis regionibus veteres dolores recrudescere: etiamsi patientes aliquando sanati fuerint. Denuò doctissimus Clusius in Auctario recitat se obseruasse lacerti cuiusdam peregrini spolium, quod à collo ad initium vsque caudae vndecim vncias longum erat; corporis autem ambitus B nouem vnciarum circiter. Totum corpus valdè squamosum conspiciebatur. Multi hanc lacertae speciem Yuannae congenerem esse credunt.