# De quadrupedibus digitatis 668

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DE CAETERIS LACERTIS EXOTICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/668
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/668

Quiedus quoque meminit huius animalis nomine Yuanne lacerti figura: additque edere Cazabi (id genus est placentae ex radice luccae paratum) aut asiam quampiam herbam, ouaque rotunda magnitudine nucis iuglandis secundùm flumina quadraginta & quinquagiuta in terra eniti, quae vitellum cum albumine continent, optimiquè saporis sunt. Caro etiam huius animalis edulis est: saporem enim carnis cuniculorum refert. Immò illarum regionum incolae huiusmodi carnibus tanquam piscibus, diebus etiam ieiunij vescuntur; cum animal amphibium sit, & in vtroque elemento viuat. Animaduertit autem Quiedus quòd, qui aliàs lue venerea laborauerint, ab esu huius carnis se abstineant, quoniam compertum est in illis regionibus veteres dolores recrudescere: etiamsi patientes aliquando sanati fuerint. Denuò doctissimus Clusius in Auctario recitat se obseruasse lacerti cuiusdam peregrini spolium, quod à collo ad initium vsque caudae vndecim vncias longum erat; corporis autem ambitus B nouem vnciarum circiter. Totum corpus valdè squamosum conspiciebatur. Multi hanc lacertae speciem Yuannae congenerem esse credunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
