Latin
DE CHAMAELEONTE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 669
Unproofread scanNot analysed yet
Haec expositio risu digna videtur, nam chamaeleon, qui aere viuere creditur, non auis est, sed quadrupes ouipara, de qua in prae senti capite sermo habetur. Arabicè Harbe, vel Alharbe potest nominari, vt Andreas Bellunensis voluit. In alijs linguis hoc animal cum sit peregrinum, nullum nomen sortitum est. Gesnerus tamen nomen finxit, &Germanicè Murilacertum indigitauit. quia muris, &lacer ti figuram quodammodo imitetur. Quidam recentiores Barbari corruptas voces pronuntiant; nempe Gamaleon, Zamaleon Hamaleon, &Maleon, quibus chamaeleontem signifieant.