# De quadrupedibus digitatis 67-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, GENVS DIFFERENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/67-2

Harum etiam non vna ferunt genera esse ferarum,
Corpora habent aliae procera, & pinquia, nigris
Interpuncta notis, variataque pellibus albo.
Ast aliae paruo nascuntur corpore, verùm,
Sunt virtute pares, & eisdem insignibus armos,
Distinctae, non has alio secernere signo,
Hoc praeter, potuere, quibus sunt talia curae.
Exiguis tergo pendet longissima cauda,
Quę se se ad calces imos spaciosa profundit.
Ast eadem breuior summas vix tangit arenas
Magnarum.
Quocirca habemus in tertia parte historiae Indiae Lusitanicae, vbi agitur de animalibus,

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
