Latin
672.1 to 672.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 672.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ANTIPATHIA. Irca caprificos ferum, alioquin innoxium esse chamaeleontem prae dieat B Plinius. Deinde adeo serpentibus inuisus est, vt, Bellonio teste, ob illorum metum, sed praecipuè Viperarum, &Cerastarum, naturali instinctu, super frutices, &arbores ascendat. Immò si accidat, vt sub arbore serpens vagetur, chamaeleon ita se se in arbore componit, vt saliua ab eius ore exiens, recta linea in caput serpentis cadat, quae viscositate sua instar fili, serpentem tangens il lum interimar. Sin accidat, vt per solum gradiens serpentem eminus intueatur; tunc chamaeleon, ex Alexandro Myndio, aduersus famelicum serpentem ingeniosè se munit. Festucam latam, &validam mordicus apprehendit, sub qua, tamquam sub clypeo diligenter se tuetur. Deinde inter hoc animal, &nonnullas aues maximus intercedit dissensus. Nam, licèt Plinius scribat vim magnam huius animalis esse aduersus genus accipitrum dum illos praeteruolantes ad se trahere feratur, tamen accipitres ad deuorandum chamae leontem descendunt, cuius degustata carne intereunt. Hoc idem coruo accidere solet, nisi degustatis lauri folijs sibi praestò esset. Demum Elephanti infensus est, si vera scripsit Solinus, nam frondibus concolor ab Elephante saepe deglutitur, qui proculdubio obiret, nisi statim oleastro sibi mederetur. Hinc Porta colligit in profligando chamael contis veneno folia oleastri mirandum in modum commendari. LOGVS CIBVS. Fricam chamaeleontes generare Plinius promul gauit. Et in Asia plurimos versari Solinus scripsit. Cum tamen in India frequentiores videantur. At Insula pręcipuè Madagascar Chamęleontibus redundat, vt Hollerius in nauigatione ad Indiam orientalem testatus est. Bellonius in Cairo innumeros chamaeleontes obseruauit, itaut retulerit nullas ferè hortorum esse sepes, in quibus chamaeleontes non insideant, &pręcipuè circa ripas Nili, Rarò autem per solum vagari asseuerat, quoniam Cerastas, &Viperas metuunt. Immò idem D Author recensens quędam peculiaria, quae Alexandriae conspicatus est, promulgauit se inter alia multos chamęleontes in fruticibus Rhamni versantes conspexisse, qui dif ficulter ab inquisitoribus inueniuntur, cum folijs plantae sint concolores. De victu nar rant Plinius, &Solinus hoc animal nulla materia esculenta, vel potulenta, sed solo aere nutriri, hac de causa illud stellionibus comparant, qui more cicadarum, rore vitam de ge te dicuntur.