Latin
DIFFERENTIAE. ET DESCRIPTIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 679
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc forte Mythologus argumentum apologi crocodili, &vulpis desumpsit: etenim cum crocodilus de progenitorum suorum splendore narrasset, quòd exercitationum principes fuerint; tunc vulpes dixit, etiamsi nihil dixisses, ex cute, antiquis temporibus exercitatus esse videris. Tandem hoc animal, vt prodit Petrus Martyr, croceo colore est refertum praeter ventrem, qui subalbus esse videtur. Circa auctionem Aristoteles in Historia Animalium, hoc animal ad quindecim cubita crescere afferuit. Solinus scripsit ad longitudinem vsque viginti vlnarum augeri, sidorus verò, qui multa ex Sol non mutuari solet non augmenti viginti vlnarum, sed viginti cubitorum meminit: immò in tantam magnitudinem quandoque excrescunt, vt Plutarchus tradiderit, aetate Psammitichi Aegyptiorum Regis, crocodilum viginti quinque cubitorum visum fuisse, &Aclianus, regnante Amaside, crocodilum ad sex cubitos supra viginti excreuisse promulgauit. Neque vlla admiratione teneri debemus; nam quidam amici retulerunt Scaligero se apud Indos crocodilum viginti pedum conspicatos fuisse. Item scriptor historię naturalis Indiae, tradit, quòd circa Vrbem Panaman crocodili reperiuntur, qui vltra centum pedes in longitudinem crescunt; quod mirabile, &portentosum videtur. Quamobrem fuerunt nonnulli (re ferente Aristotele) qui scripserunt crocodilos tandiu augeri, quamdiu viuunt, quorum sententię non possumus adstipulari, cum ratio totum oppositum nobis persuadeat; quoniam omne ens finitum est, idque actu, non solum potestate: &si dicatur, viuenti auctionis non esse finem; tunc considerandum est, quòd vita à calore, &humido naturali dimanat, à quibus auctio originem ducit. Ergo si animal interit, id defectu humidi fieri dicitur. Etenim si semper cresceret, nunquam morte naturali solueretur. Profectò cuiuscumque rei mortalis augmentum datur, quod subit ęqualis tenor, &postea ad solut onem per decrementum pergit; vt optimè nos docuit Aristoteles. Iconem autem huius animalis duplici de causa hoc in loco non exhibemus. Primò quia animal esse notum opinamur, cum olim Romani multos vidissent, quorum simulacra adhuc Romae conspiciuntur. Etenim Marcus Scaurus primus quinque crocodilos Romae, aedilitatis suae ludis, in temporario Euripo ostendit. Item Heliogabalus crocodilos aluit, vt scribit Lampridius. Secunda causa est, quoniam in primo libro de quadrupedibus digitatis viuiparis capite postremo agentes de simulacris, iconem Hippopotami cum crocodilo colludentis reprae sentauimus.