Latin
NATVRA, MORES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 681
Unproofread scanNot analysed yet
Incolae autem Regionis hanc esse causam attestantur, quia pars Nili inter vrbem, &mare sita, magna piscium copia redundat, qui ex mare ad dulces Nili aquas quotidie accedunt. Ideoque crocodili hac piscium quantitate contenti, nulla ferè iactura accolas, &nauigantes afficiunt. Caeteri verò crocodili, qui in alia amnis parte vagantur, ob inopiam piscium, quibus à frequentia piscatorum transitus impeditur, vrgente fame, ferociores euadunt, &ad terram accedentes, homines, &iumenta adoriuntur. Item huiusmodi bestiae, Nilo post inundationem ad propriam alueum redeunte, maiora detrimenta, quàm alio tempore afferunt; quia cum in Nili faucibus aqua minus profunda sit, consequenter etiam minor piscium quantitas ad fluentum accedit. Tunc igitur crocodilus fame impulsus, caenoque obuolutus circa ripas amnis latibulans descendentibus ad flumen, hauriendae aquae gratia, insidiatur. Immò, ex eodem Petro martyre, quando contra Nili cursum nauibus ascenditur, vento deficiente, sępius contis, quàm remis agitur; tunc verò nauem ascendentem crocodili latenter, &fraudolenter sectantur: nam cum nautam crocodilus viderit, toto pectore ad expungendam nauem, conto inhaerere, celeri ictu caudae, conto autem acriter discusso, ipsum in flumen praecipitem cadere cogit, &vix delapsum vorat. Hinc dolos huius animalis colligere licet. Quocirca lanus Gruteius cuiusdam vaframenta exprimere volens canebat hunc in modum. Illum lacte suo pauit crocodilus, &altis Hyaena sepsit fraudibus. Crocodili autem (referente Calcagnino) neminem ijs diebus laedere feruntur, quos Apis natales habet; neque olim tam infesti erant ob veterem aduersus eos Magiam; nam