Latin
COITVS PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 683
Unproofread scanNot analysed yet
Prius tamen sexaginta dies, ex Aeliano, ventrem ferunt, totidem diebus oua pariunt, &alijs totidem fouent, &tandem curatio partus sexaginta diebus peragitur. Quum magnitudinem oui anserini non excedit, animalque ab illo excluditur magnitudinem lacertae adęquans, &tamon ad eam excrescit molem, quam paulò superius explicauimus. Tria enim sunt animalia, quę ex minimis principijs ad immensam ferè corporaturam augentur; nimirum ex volucribus Struthiocamelus, ex quadrupedibus viuiparis Elephantus, &ex amphibijs crocodilus. Demum quoad exclusionem ouorum, haec incubatu indigere multiaffirmant. Ideoque in illis fouendis, ad mentem Plinij, &Solini mas, &faemina vices feruare dicuntur. Al ij fuerunt huius opinionis crocodilos solo visu propria fouere ouaAt Gyllius in Aelianum apertè pronunciat oua à Crocodilis arena obrui, à quibus tandem sine vllo incubatu, catuli exeunt; quę sententia Aristotelicae doctrinę conformis esse videtur. Siquidem Philosophus in Problematibus docebat caepas, &alia huius generis extra terram folia emittere, attenuato, &concocto in bulbis humore; quemadmodum in crocodilorum ouis arena obrutis. nam huiusmodi oua materiam frigidam, &viscidam continentia in sicca arena à crocodilo faemina sepeliuntur, ibique regionis, &Solis virtute incalescunt; sicque ex concocta, &praeparata materia tum ab interno seminis calore, tum ab externo Solis repore catuli tandem excluduntur.