# De quadrupedibus digitatis 683-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, ANTIPATHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/683-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/683-2

ANTIPATHIA, & Sympathia. Vm multis animantibus crocodilus vehementes gerit inimicitias. Primo odio habet ichneumonem, qui non solum illius oua conterit, sed etiam ipsi apricanti insidiatur, dum clanculum per os patulum intrans illum euiscerare nititur. Dissidet etiam à Cercopithecis, vt suo loco fuit decla C ratum. Deinde perniciosum bubalo se exhibet inimicum: quoniam, ex Alberto, si huiusmodi syluestris bos crocodilum inuenerit illum conculcando proster; nit. Habet quoque cum Tigre grauem offensionumacerbitatem, cum narret Ioseph Acosta pręlium tigrium, & crocodilorum quotidiano spectaculo Indis esse noti ssimum; & quamuis crocodilus tigrim ictu caudae acriter diuerberet; tamen tigris mollem crocodili resupinati ventrem acutissimis saucians vnguibus perimit. Inter aues crocodili acerbo odio accipitres prosequuntur, propterea, Copitae teste Aeliano, qui crocodilum sunmoperè venerantur, sępè accipitres, tanquam capitales crocodilorum hostes in crucem agunt. Inter aquatilia, ab hydro, à porco pisce, & à delphino abhorret. Primitus coluber in aquis versans ei inuisus est, cuius fel, & adipem crocodilorum venatores deferre solent, quia ob quamdam inter haec animalia antipathiam, crocodili venatoribus nocumento esse nequeant. Deinde recitat Strabo, quòd crocodilus à porco pisce spina circa caput armato abstinet. Postmodum delphinos spinam serratam in dorso habentes hostili animo prosequitur. Ptoptere aquòd ipsi à mari per ostia Nili ad fluentum ascendentes cum erocodilis dimicaturi accedunt, deinde naturaliter mollitiem ventris clocodili praenoscentes, visis crocodilis, quasi perterrefacti aquis se immergunt, &coco dilos subeuntes illorum ventrem spina dorsi sauciant: Huius spectaculi testis fut Babillus quondam Aegypti Praefectus, vt Seneca pptimè animaduertit. Tandem acerbissimo odio crocodilus in scorpios sęuit, quoniam ad erumpentem ab ouo paruum crocodilum scorpius accedens, lethali ictu illum solet afficere veluti Philes in versibus iambicis interprete Bersmano, canit. Crocodilus onorum parit aceruum; s sed his Post fętuum perfecta quàm est exglusio, Prorepit armatus sagitta scorpius; A quo ictus ille concidit lethaliter.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
