# De quadrupedibus digitatis 683.1-3

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 683.1 to 683.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/683.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/683.1

Inter hominem, & crocodilum tanta cadit antipathia, vt humanum strepitum perhorre scat, per sequentem fugiat, timidum verò, & fugientem persequatur. De hoc Raussuctus sic canebat. Instantem fugit hęc Fera, prosequiturque fugacem. Fugit perse Insuper tanto odio dissentiunt à Tentyrit is populis, vt eorum vocem, licèt sint feroces quentes, & animantes, formident. Etenim veluti Psylli in Cyrenaica regione naturaliter quamdam per sequitur vim aduersus serpentes possident. Sic Tentyritae aduersus crocodilos valent. Et licè fugientes. huiusmodi populi statura sint pusilli, magno tamen nimo praediti esse feruntur: quandoquidem in fluuio optimè natantes in os crocodilorum clauam tanquam fraenum immittentes, dextra leuaque tenentes ęquitant, illosque captiuos ad terram ducunt, & vorata cadauera ad sepulturam euomere cogunt. Idcirco propè insulam Tentyritarum non adnatant, nam solo horum hominum olfactu fugantur. Immò ex Strabone crocodilos, qui olim Romam, aetate Marci Scauri delati fuerunt, Tentyritae tanquam custodes sequehantur, illosque à piscinis arte factis in spectacula, & vicissim à spectaculis ad piscinas ducebant, & reducebant. Cęterùm magis admirandum est obsequium, quod Crocodili supra vim naturae Sanctis reddiderunt. Id contigit B. Pachomio Abbati, qui, in traijciendis amnibus, crocodilorum opera vsus fuit. Habitabat autem Pachomius, vt habetur apud Surium, propè Tentyritas, eorumquè Episcopi perfamiliaris fuit. Immò etiam D. Tom. 6. Hellenus tanta Dei gratia polluit, vt crocodilum, in amne traij ciendo, aequitauerit; quemadmodum in Vitis SS. Patrum legitur. Demum crescunt in Aegypto nonnullae plantae, Plantae croquae crocodilis inuisae esse feruntur. Prima est faba spinosa, quae ad decem ferè cubicodilis inui tos augetur; hanc crocodili vitant, vt annotat Crescentiensis, quia metuunt ne spinis eorum oculi laedantur. Secunda est Potamogeton, teste Plinio, quam secum venatores cro codilorum deferre solent. Ex altera parte talem sympathiam porco, & crocodilo natura conciliauit (annotante Cęlio Calcagnino) vt Sues circa Nili ripas impunè oberrent.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
