Latin
683.4 to 683.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 683.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò cum trochilo aue crocodilus maximam sympathiam habere dicitur, non solum quia, viso ichneumone, crocodili capitali hoste, ipsum à somno excitet, sed etiam quia (vt scribit Plutarchus in libro de solertia animalium) volans ad patulum apricantis cro codili rictum, dentes à portiunculis carnium repurgat, vel potius quia vermiculos ex prae dictis portiunculis carnium putrefactis natos deuoret. Quod munium crocodilus lingua carens praestare non potest. Alij tradunt crocodilum in aquis versantem saepè hirudiniHirudinibus bus circa palatum vexari. Ideo ad ripam exeunti, ore patulo, accedit auicula, quae purgans vexatur. palatum, sanguisugas deuorat. Quare crocodilus hac vtilitate delectatus, ad mentem Herodoti, &Aeliani, auiculae nihil nocet. Verum quia Plinius huiusmodi auiculam, quam Graeci trochilum nominant Regulum nostrum esse existimauit; hac de causa Scaliger necessariò Exerc. 196. describendam esse iudicauit, vt inde veritas deprehenderetur. Huiusmodi auicula turdi magnitudine candida esse dicitur, cristata pluma, acuta, &plicatili, quam erigit, vt palatum belluae pungat, si intus claudatur, hanc doctrinam possumus stabilire authoritate Io. Leonis lib. 9. qui in opere de Africa sic inquit. Ad ripas Insularum in medio Nili vidi crocodilos aperto ri ctu apricantes, &auiculas turdi ferè magnitudine aduolantes, quę post breue temporis spatium euolabant. Sed inquirenti responsum fuit faucibus, &dentibus crocodili ex continuo animalium, &piscium esu portiunculę adhęrent, quę putrefactae vermiculos creant, à quibus bestia magno cruciatu afficitur. Auiculę autem inter volandum vermes conspiciunt, &ijs ventrem expleturae ad rictum crocodili volitant. At crocodilus, vt vermes exesos percipit, contracto rictu volucres absorbere nititur; sod acuta, quam supra caput gerunt, spina punctus rictum diducit, &dimittit.