# De quadrupedibus digitatis 683

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, COITVS PARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/683
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/683

Prius tamen sexaginta dies, ex Aeliano, ventrem ferunt, totidem diebus oua pariunt, & alijs totidem fouent, & tandem curatio partus sexaginta diebus peragitur. Quum magnitudinem oui anserini non excedit, animalque ab illo excluditur magnitudinem lacertae adęquans, & tamon ad eam excrescit molem, quam paulò superius explicauimus. Tria enim sunt animalia, quę ex minimis principijs ad immensam ferè corporaturam augentur; nimirum ex volucribus Struthiocamelus, ex quadrupedibus viuiparis Elephantus, & ex amphibijs crocodilus. Demum quoad exclusionem ouorum, haec incubatu indigere multiaffirmant. Ideoque in illis fouendis, ad mentem Plinij, & Solini mas, & faemina vices feruare dicuntur. Al ij fuerunt huius opinionis crocodilos solo visu propria fouere ouaAt Gyllius in Aelianum apertè pronunciat oua à Crocodilis arena obrui, à quibus tandem sine vllo incubatu, catuli exeunt; quę sententia Aristotelicae doctrinę conformis esse videtur. Siquidem Philosophus in Problematibus docebat caepas, & alia huius generis extra terram folia emittere, attenuato, & concocto in bulbis humore; quemadmodum in crocodilorum ouis arena obrutis. nam huiusmodi oua materiam frigidam, & viscidam continentia in sicca arena à crocodilo faemina sepeliuntur, ibique regionis, & Solis virtute incalescunt; sicque ex concocta, & praeparata materia tum ab interno seminis calore, tum ab externo Solis repore catuli tandem excluduntur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
