# De quadrupedibus digitatis 689

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NVMISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/689
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/689

Quandoquidem dum in vndis deliciarum natant, hebetes habent oculos, quia aeterna nunquam contemplantur; sed versantes in terra poenitentiae, tunc quid agendum, quidue sit fugiendum clarissimè intuentur. Item Auari, & Vsurarij perbelle ad crocodilos comparantur. Etenim si crocodili crescunt, donec viuunt, praedicti etiam peccantes quoad diuitias, & opes semper crescunt, cum illis nullum vnquam limitem imponant. Immò si crocodili à paruo principio ad immensam ferè magnitudinem augentur; ipsi quoque à miserrimo statu inchoantes, temporis tractu, infinitum diuitiarum cumulum varijs rapinis congestum adipiscuntur. Sed, quòd peius est, veluti crocodilus in ripa fluminis satur dormit aperto ore, in quod clanculùm auicula ingreditur; ita ad prędictos peccantes secus flumen deliciarum quiescentes, nihilque de futuris cogitantes accedit auicula, nempè mors, quae illicò in eorum fauces illabitur. Quid dicemus de amicis fraudolentis? Hi non iniuria crocodili appellari possunt; siquidem misericordiam simulantes, postmodum homines vorant, dum illis varias insidias tendunt. Tyranni quoque ab hac similitudine non sunt excludendi; quoniam si crocodilus auiculam dentes ipsius expurgantem patitur, id commoditati crocodili attribuendum est. Sic Tyranni quando aliquid concedunt, illud ad proprium commodum referendum esse arbitramur. Cęterùm crocodilus, vt in illius pro prietatibus recensuimus, fugientes alacriter persequitur, & insectantes fugit. Pariter sunt homines huius naturae, quibus si aliquid concedas, illosque metuas, vehementer ferociunt, at si illos asperneris, & resistas, statim cedunt. Huius conditionis est Diabolus, qui fugientem persequi, & reluctantem vitare solet. De hac autem comparalocutus est Reusenerus hunc in modum. tione eleganter! Niliacus qualis serpens fugientibus instat Instantes fugiens quemlibet ante ferox. Sic vetus ille Draco sauus mortalibus hostis, Te reprimente fugit, te fugiente premit. Quid plura? Infernus etiam locus, vbi ęterno supplicio criminosi cruciantur, crocodilus

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
