Latin
VSVS IN VARIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 693
Unproofread scanNot analysed yet
LISSIS AEBROVANDI PATRITII BONONIENSIS DE QVADRVPED. DIGIT. OVIP. Liber Secundus. DE TESTVDINE IN GENERE. Cap. I. AEQVIVOCA. Vm Testudines quodammodo lacertorum generis esse nemo negauerit, post illorum historiam, has necessariò examinandas esse duximus. Sed quoniam testa durissima, seu tegmine testaceo à lacertis discriminantur, idcirco seorsim in hoc postremo libro de illis verba facere decreuimus. At animaduertendum est hoc vocabulum tot habere intellectus, vt mirum sit dictu. In primis testudo pro ipsa testa interdum sumi solet, quod pręstitit Martialis, dum dixit. Iste licèt digitos testudine pungat acuta, Cortice deposito mollis echinus erit. Item testudo, seu chelys vocatur instrumentum musicum, vel ad similitudinem testudinis animalis fabrefactum, vel quia Mercurius omnium primus post Nili inundationem in campis tegmen testudinis cum exiccatis, &tensis animantis neruis inuenerit; qui percussi sonum quemdam ediderunt: ad cuius formam postmodum citharam composuerunt.