Latin
NATVRA, ET
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 696
Unproofread scanNot analysed yet
de rer. Gressus testudinis. Amplius has animantes diuturnioris esse vitae inde colligimus, qua scripserit Hippocrates ea a nimalia diuturnam traducere vitam, quae sicca sunt, &corticem siccum habent, vt test udines. De voce tradit Aristoteles abruptum, &perexiguum edere sibilum, quanuis Albertus retulerit, altius, quàm colubras sibilare. Insuper testudines naturaliter oderunt perdices: ideoque Porta perpetuam inter has animantes celebrat rixam; cum altera luxuriosa, altera verò casta esse feratur. Immò Aquilae testudinibus magis inuisae sunt, cum ab ipsis in altum eleuatae, &deiectae ad saxa allidantur, vt contrita testa caro fiat edulis. Itaque Aeschilus poeta tragicus hoc modo è vita migrasse perhibetur, vt recitat Aelianus; nam cum is capite pilo, &pileo nudato subdio philosophans sederet, Aquila praeteruolans eius caput saxum arbitrata, testudinem, quam vnguibus premebat, in ipsum deiecit. Tandem testudo, ex Aristotele, cum serpentibus, &viperis pręliatur, sed prius naturali instinctu, cunila, nempe satureia, vel origano se munit.