# De quadrupedibus digitatis 696

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NATVRA, ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/696
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/696

de rer. Gressus testudinis. Amplius has animantes diuturnioris esse vitae inde colligimus, qua scripserit Hippocrates ea a nimalia diuturnam traducere vitam, quae sicca sunt, & corticem siccum habent, vt test udines. De voce tradit Aristoteles abruptum, & perexiguum edere sibilum, quanuis Albertus retulerit, altius, quàm colubras sibilare. Insuper testudines naturaliter oderunt perdices: ideoque Porta perpetuam inter has animantes celebrat rixam; cum altera luxuriosa, altera verò casta esse feratur. Immò Aquilae testudinibus magis inuisae sunt, cum ab ipsis in altum eleuatae, & deiectae ad saxa allidantur, vt contrita testa caro fiat edulis. Itaque Aeschilus poeta tragicus hoc modo è vita migrasse perhibetur, vt recitat Aelianus; nam cum is capite pilo, & pileo nudato subdio philosophans sederet, Aquila praeteruolans eius caput saxum arbitrata, testudinem, quam vnguibus premebat, in ipsum deiecit. Tandem testudo, ex Aristotele, cum serpentibus, & viperis pręliatur, sed prius naturali instinctu, cunila, nempe satureia, vel origano se munit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
