# De quadrupedibus digitatis 698.1-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 698.1 to 698.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/698.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/698.1

Cap. 7. Cap. 8. Aquilae chelonophagae qua. li. 5. de bist. plant. c. 8. lib. 8. de leg & fideicom. lib. 9. EPITHETA. Atini ob lentum testudinis gressum, illam tardam, consequenterque timidam cognominarunt. Textor sanguine cassam, sed perperam indigitauit. quandoquidem à Cicerone choclea sanguine cassa propriem appellatur: Cum testudo inter animalia sanguinea connumeretur. Apud Suidam hoc nomen, ὀστρακόνωτος legitur, tanquam proprium testudinis epitheton; cum haec tergus ostreaceum gerat. Idcirco apud Galenum ostracoderma omne animal vocatur, quod pro cute testa praeditum est. Praeterea, quamuis φερίοικος, nempe domum portans, ad mentem nonnullorum cochleę attribuatur: tamen ex Varino, & Etymologo testudini etiam assignatur. Apud Oppianum κραναὴ testudo praecipuè marina dicitur, quasi aspera: sed in eodem sensu τραχεῖα de quacumque testudine vsurpari p potest. Denique χελώνηῥικνα, quasi testudo curua apud Stobeum legitur. APOLOGI. Abulatus est Ae sopus, quòd olim Iuppiter ad nuptias Iunonis cunctas animantes inuitauit. Propterea omnibus tempestiuè aduenientibus, sola testudo, peracto ferè conuiuio, accessit. De qua cum morae causam siscitaretur, respondisse fertur, ὀικοσφίλος, ὀικος ἄριστος nempe domus amica, do mus optima. Tunc indignatus Iuppiter illi iussit, vt domum semper secum deferret. Apologus indicat multos esse, qui vitam potius egenam domi propriae, quàm in alienis domibus lautam traducere cupiunt. Vel secundum alios, hic apologus refertur ad quamdam animi tranquillitatem ab omni curiositate remotam, qua quisque domi versans fruitur. Aliter etiam fabulantur Mythologi in rerum initio, Iouem cunctis animantibus dona ab ipsis desiderata concessisse. Sola autem testudo beneficum ferendae secum domus impetrauit, quae causam interroganti respondit, se malle domus onere semper opprimi, quàm viciniae iurgia audire, illaque vitare non posse. Apologus docet malam viciniam omni incommodo fugiendam esse. Sequuntur apologi, qui tarditatem huius animalis respiciunt. Primitus testudo celeritatem leporis olim aspernata esse perhibetur. Sed lepus subridens illam ad cursum, constituta meta, inuitauit. Vicissim lepus lentum testudinis motum nihili pendens, putansque suo arbitratu, testudinem assequi posse, leui oppressa somno parumper quieuit; sed paulò post excitata, gressumque accellerans testudinem ad metam iam peruenisse aspexit. Ab hoc apologo percipiendum est; neque ingenium, neque virtutem valere, nisi ad vsum deducantur. Item ex Abstemio, habemus quòd testudo conspicata ranas in eodem stagno degentes adeo leues, & agiles, vt quòlibet prosilirent, naturam accusabat, quod sibimet tantam segnitiem, ob testarum pondus, communicauerit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
