Latin
698.8 to 698.9
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 698.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum postea vidisset ranas anguillarum escam fieri, &cuicumque leui ictui esse obnoxias, aliquantulum recreata dixit. Quantò melius est hoc testaceum tegumentum quibus libet ictibus resistens ferre, quàm in dies tot mortis discrimina subire? Exapologo discimus, dona naturae non aegre esse ferenda, quae nobis sępè maiori sunt commodo, quàm id nos intelligere valeamus. Postremò. Aquilam testudo rogasse fertur, vt illi ad volandum praecepta daret. Sed hoc à natura testudinum valde alienum esse Aquila asseuerabat. Demum illam efficacius precantem vnguibus apprehensam sustulit, indeque dimisit, quae tandem ad lapides illisa, contrita est. Apologus ostendit multos esse, qui sua sorte non contenti, melioremque inquirentes conditionem, interdum in peiorem incidunt. co co cheb co c ebeb eb eo