Latin
VSVS IN CIBIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 703-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN CIBIS. Estudinum carnes in epularum lautitijs locum habere ex eo constat, quia interdum ob earum desiderium monstrifici partus in lucem exeunt. Etenim, referente Schenchio, anno 1554. natus est infans. qui habuit in vertice massam carnis imaginem testudinis repraesentantem. Praeterea Amazones, vt tradidit Caelius lacertis, &testudinibus vescuntur. Teuethus autem in historia Americae prodit, quòd homines syluestres illarum regionum car nem testudinum edilem esse putant, sed tamen illam non gustant, hac solum moti tatione, quia bestiae sint tardissimi motus. Harum enim esu se adeo segnes fieri opinantur, vt data occasione, hostes cuitar e non possent. Alioquin ex Latinorum &Graecorum sententia caro testudinea ad vsum cibitrahitur. Quamuis Galenus de earum alimento nihil tradiderit. Nostra aetate testudines in caenis insigni magnificentia instructissimis commendantur. Immò admiramur Caelium Apitium deliciarum culinae patrem, qui nihil harum meminerit. Bruyerus has carnes prius elixat, deindè in frusta sectas in vase frixorio assat. Caeterum multi viri eruditi ambigunt, an testudinea caro naturam piscis an potius verae carnis participet. Prima facie multi negant inter pisces esse collocandam, non solum quia testudo ossa habeat, &spiret, cum pisces branchijs praediti sint, sed etiam quia oua tum colore, tum substantia, tum putamine, ouis gallinarum similia pa riat. Alij hanc carnem tanquam quid medium inter pisces, &caeteras carnes esse arbitrantur. Ideo Castor Durantes de hac sic canit. An caro, vel piscis sit, petis? est media. Hodie tamen carnes omnium testudinum ob temperamenti frigiditatem, loco piscium diebus ieiunij conceduntur. Hac de re medici in praescribenda huiusmodi carne aegrotis cauti esse debent; quandoquidem testudines, veluti etiam alia testacea carnem concoctu difficilem possident. Ideoquè stomacho imbecilli maximo potest esse no cumen to: Huiusmodi carnes solum ijs conueniunt, in quorum ventriculo cibaria delicata, &coctu facilia corrumpuntur: nam hae carnes diuturniorem moram trahentes in ventriD culo; optime digeruntur.