Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 704
Unproofread scanNot analysed yet
Postea sanguinem huius animalis in multis affectionibus minimè infrugiferum medicus experturus est. Caeterum sanguis ad remedia hunc in modum colligitur; si veritatem fatetur Nicolaus Praepositus. Sumit igitur testudinem aquę, &non exprimit, an debeat esse aquae dulcis, vel marinae (sed authores nihil referre opinantur, cum etiam sanguis testudinis terrestris sit in vsu) illamque in paropside resupinat, capiteque amputato sanguinem fluentem colligit, deinde vas setaceo, vel panno lineo tectum tandiu insolat, donec sanguis exiccetur. Hoc pręsidium Plinius in extinguendo sacro igne in abolendis verucis, &vlceribus capitis adhibet. Immò ad pellendam porriginem,