# De quadrupedibus digitatis 705-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DE TESTVDINE TERRESTRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/705-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/705-2

DE TESTVDINE TERRESTRI. Cap. II. SYNONIMA, DIFFERENTIAE, Descriptio. peri quidam latini hanc testudinis speciem montanam, syluestrem, canpestrem, agrestem, & nemoralem, Gręci in eodem sensu χελώνην χερσαῖαν cognominarunt. Nicander ουρείην, & oppianus οὐρεσιροιτον, nempe testudinem montanam indigitarunt. Galli Tortue des boijs, scilicet testudinem syluestrem, nos Bononiae Galana da terra dicimus. In nostris regionibus aliquod discrimen notatu dignum in hoc testudinum genere non obseruatur. Apud Indos verò, authore Aeliano, quaedam terrenę testudines generantur, quae aratro eximuntur à terra, & ad instar lacertorum, & serpentum testas exuere dicuntur. Item Sincrum Promon torium terrestres testudines albas nutrit, quae magna admodum testa conteguntur. Ad Exerc. 196. rem recitat Scaliger in Libyae Desertis nemorales arstudines vagari, quae interdiu subductae ingentia saxa aemulantur; noctu verò ad patum tam lento gradu procedunt, vt vix locum mutare videantur. Qua de re fabulam narrant de viatore illac pera grante, qui, aduentante nocte, locum à Feris tutum inquirens, testudinem huius generis vidit, quam tumulum ratus (musco enim erat obsita) conscendit, vbi somno oppressus quieuit. At paulo post expergefactus se alijs in locis versari (processerat enim illa) intellexit; deinde conspecta animalis facie, magna admiratione correptus est. Itaque testudo terrestris in tergore maculis luteis, & nigris, instar pellis Salamandrae distinguitur. Pręterquamquòd ratione superioris corticis marinam valdè ęmulatur. Praeterea mas etiam à Descriptia. foemina oceleton Testudinis Nemoralis. su, Illli lla ιμιν llupy)) MIMMIM

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
