# De quadrupedibus digitatis 705

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/705
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/705

nec sine ratione. Quandoquidem Priscis testudineum hexaclinon, nempe opere testuOnato concinnatum fuit in pretio, quod opus Pollio apud Plinium instituit. Hoc memorat Martialis dum inquit. Et testudineum mensus quater hexaclinon Ingemuit citro non satis esse suo. Hodie, vt intelleximus à viris fide dignis, in plaga orientali, testis superioribus marinarum praesertim testudinum, pro cunabulis infantium vtuntur. Praedictis addit Theuetus Amazones praeter sagittas, corticibus etiam testudinum ab hostibus setueri. Insulib. 3. hist. per, ex Palladio, anti qui agriculturae studiosi obseruarunt semina in testodineo te guAmer. mento seruata corruptioni minus obnoxia fieri. Tandem, ex Mizaldo, tegmen feminae test udinis super ollam ad ignem loco operculi collocatum, ebullitionem impedire diciCentur. 3. tur; quod si verum sit nec nè, nondum experti sumus.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
