# De quadrupedibus digitatis 708-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN CIBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/708-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/708-2

VSVS IN CIBIS. Arolus Clusius in Scholijs obseruationum Bellonij narrat, cum per diei spatium moraretur in quadam arce. Turnizza nuncupata, cui eiusdem nominis pagus erat contiguus, & circa rusticorum praedia obambularet; multas terrestres testudines palis affixas circa hortorum sepes vidisse. Deinde causam interroganti responsum fuit has bestias olitoribus valdè es se inuisas; cum hortis maximo sint detrimento. Verùm cum Gallum coquum Bizantio reducem secum haberet, fercula ex illis parari iussit, quae summa omnium Incolarum admiratione comedit. Dubitabant enim sequenti nocte illum esse interiturum; sed cum postridie cum incolumen, & alacrem conspicati essent, maiori admiratione oppressi asseuerantius dixerunt, etiamsi praemij loco, vrbem essent consecuturi, se nunquam huiusmodi carnes esse degustaturos. Hinc colligendum est testudines in praedicta regione non esse ediles: cum tamen testudo terrestris in comparatione ad aquaticam sit suauis, & temperatae naturae. Quocirca Aelianus has in India caeteris gustui gratiores esse prędicat. Castor etiam Durantes scripsit intet testudines, nemoralem esse meliorem, & praecipuè quando ouis referta est. Sic enim de illa canit. Carne satis pingui grata, & testudo suaui est, Si coquitur posito tegmine mollis erit. Tempus autem edendi has bestias opportunum esse mensem Augusti, & Septembris multi autumant, quoniam tempore segetum pinguefiunt. Scappius tamen verba faciens de alimento testudinis nemoralis, illam à mense Februarij ad mensem vsquè Maij lib 3. de re optimam, sed praesertim faeminam commendat, quia tunc temporis ouorum plena est, mares verò à Iunio ad Autumnum vsquè ediles esse pronunciat.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
