# De quadrupedibus digitatis 71.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 71.5 to 71.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/71.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/71.5

Post partum quoque pantherae superbae euadunt, vt animaduertit Philostratus, & maribus dominari, & domui, seu cryptae praesiderem volunt, mares autem ob amorem catulorum omnia patienter sustinent, & haec erit forte ratio praecipua, propter quam pardorum fęmina crebrius, quàm mas inueniatur, quamuis dicat Volaterranus id nasci, quoniam haec non pro se tantùm, sed etiam pro catulis victum quaerens latius vagetur, vel dicamus cum Aristotele, in omni genere animalium mares feminis esse audaciores, excepta Panthera, & Vrsa, nam in his generibus feminae sunt animosiores, hac de causa ingens admiratio quempiam inuadere non debet, si pardalium feminae maribus frequentiores venatoribus obuiam veniant. Amplius ex mansuetudine, & feritate pardalium naturam cognoscere possumus, quod patefaciens loannes Leo in opere de Africa, scriptum reliquit leopardos, etsi sint robusti, & crudeles, homini non nocere, nisi (quod rarò contingit) si in angusto calle obuij cedere non possint, nam tunc in hominem irruunt, tantumque carnis vultus auferunt, quantum comprehendunt, & aliquando hominis caput perfringunt: immò affirmat Auctor historiae Indiae Lusitanicae, ibi Pantheras esse in crudelitate insignes, vt multa exempla ab illo auctore eleganter relata testantur; quamuis pardales insigni feritatis nota excellant, vt dictum fuit; verumtamen facilè ad mansuetudinem reducuntur, & multi ab Indis domantur, quoniam, vt te stificatur Aelianus, rem gratissimam Indorum Regi faciunt, qui pardos mansuefactos illi largiuntur. Huius mansuetudinis pardorum meminit etiam Horatius, dumin celebrandis Fauni festis pardos cum bobus innocuè errantes infrascriptis carminibus saphicis commendauit; legit autem Acron hunc in modum. Cijin Cum tibi nonae redeunt decembres Laetus

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
